JACKE seu JAQUE

JACKE seu JAQUE
JACKE, seu JAQUE
sagum militare, quod loricae superinduebatur, apud thom. Walsing. A. C. 1379. Froislard. Vol. 4. c. 114. sub A. C. 1199. et in Chron. MS. Bertrandi Guesclini, apud C. du Fresne in Gloss. An a Iacobis factiosis quibusdam in agro Galliae Bellovacensi, quibus Dux eorum, quem Ia que Bonhomme vocabant, nomen dedit, sub A. C. 1358. de quibus copiose idem froislard. Volum. 1. c. 187. 188. et 189. Matth. Villaneus l. 8. c. 67. Continuator Nangii Gall. MS. Aliis, qui factionem ipsam Iaqueriam nuncupant. De iisdem Regestum 3. Memorialium Camerae Computor. Paris. Sigillum Capitanei Rusticorum vocatorum Iacoborum decapitati, apud Claromontem in Belvacino, fuit traditum Camerae per Thomam Brochardi A. C. 1358. apud C. du Fresne in Gloss. praef. Hodieque occitani Iaquetos vocant, quod ceteri Galli Pourpoinct.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”